Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 17

1 ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; 2 inventumque tandem est, ubi neglectas cærimonias intermissumve sollemne dii arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse. 3 unam expiationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur. 4 ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere: L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius Camillus. 5 numquam desitum interim turbari comitia interpellantibus tribunis plebis, donec convenisset prius, ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur. Quæ quæ dum aguntur, 6 concilia Etruriæ ad fanum Voltumnæ habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis, ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriæ populi ex obsidione eriperent, 7 responsum est antea se id Veientibus negasse, quia, unde consilium non petissent super tanta re, auxilium petere non deberent; nunc iam pro se fortunam suam illis negare. 8 maxime in ea parte Etruriæ consedisse gentem invisitatam; novos accolas Gallos esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. 9 sanguini tamen nominique et præsentibus periculis consanguineorum id dari, ut, si qui iuventutis suæ voluntate ad id bellum eant, non inpediant. 10 eum magnum advenisse hostium numerum fama Romæ erat; eoque mitescere discordiæ intestinæ metu communi, ut fit, coepere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑