Titus Livius, Ab urbe condita
1 legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque in Illyricum. 2 in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus, C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat. 3 his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem. 4 in Illyricum autem hi nominati: P. Ælius Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Bæbius Tampilus — hic priore anno, Cicereius multis ante annis prætor fuerat — , P. Terentius Tuscivicanus, P. Manilius. 5 moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo quoque tempore provincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt. 6 M. Iunio Pisæ obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes, quæ undique Romam gratulatum convenerant, introducere in senatum placuit, Q. Ælio Gallia. ceterum quamquam tales viri mitterentur, 7 quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec clementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
