Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. 2 itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret. 3 senatus consultum Sulpicius prætor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitavit, quibus in ante diem comitia edixit: se ante eum diem in urbem venturum. et consul maturavit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta. 4 consules creati L. Æmilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus. 5 prætores postero die facti Cn. Bæbius Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Æbutius Helva, C. Papirius Carbo. 6 omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura. 7 itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique prætori classis evenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quæ bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset. 8 Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret. 9 his decretis, consulibus Italia et Macedonia, prætoribus præter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciæ nominatæ sunt. 10 consulum Æmilio Macedonia, Licinio Italia evenit. prætores Cn. Bæbius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Æbutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
