Titus Livius, Ab urbe condita
1 eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentæ familiæ ex senatus consulto scriptæ triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus. 2 eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Græciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, præterquam quod senatus censuisset. 3 hoc fiduciam in posterum quoque præbuerat, levatos se oneribusque inpensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhauriebantur. 4 Achaico concilio Ægi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Ætoliam traiecerunt. 5 ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; 6 ob quæ obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. 7 Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut præsidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; 8 pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatæ et sociæ civitates ignominiæ acciperent. 9 iusta deprecatio hæc visa. Larisam ad Hostilium proconsulem — ab eo enim missi erant — legati redierunt. 10 Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
