Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 17

1 sub idem tempus C. Valerius ex Græcia, qui legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis missus erat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat, 2 simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum , qui talis indicii delator erat. 3 princeps Brundisii Rammius fuit, hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, præcipue regios, accipiebat. 4 ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiæ interioris magnæque inde fortunæ facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis quam vellet in arcanos sermones est coeptus. 5 promissis enim ingentibus præmiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset ut venenum dandum curaret: 6 cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; eventu præterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur. 7 se daturum quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. 8 Rammius veritus, ne, si abnuisset, primus ipse veneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur. nec Brundisium ante redire quam convento C. Valerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, voluit. 9 ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit. introductus in curiam, quæ acta erant, exposuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑