Titus Livius, Ab urbe condita
1 in horum magistratu Fidenæ, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium [Veientium Ueientium regem ac Veientes defecere. 2 maius additum defectioni scelus: Q. C. Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quærentes, iussu Tolumni interfecerunt. 3 levant quidam regis facinus: in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse: 4 rem incredibilem, interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de cæde ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus. propius est fidem obstringi Fidenatium populum, 5 ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti sceleris voluisse. 6 legatorum, qui Fidenis cæsi erant, statuæ publice in rostris positæ sunt. cum Veientibus Fidenatibusque, præterquam finitumis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat. 7 itaque ad curam summæ rerum quieta plebe tribunisque eius nihil controversiæ fuit, quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas, a bello, credo, quod deinde gessit, appellatus. 8 hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit nec incruentam victoriam rettulit. maior itaque ex civibus amissis dolor quam lætitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mam. Æmilium iussit. is magistrum equitum ex collegio prioris anni, 9 quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. 10 ad dilectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit. 11 cum potestas maior turn tum vir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra nec ante in campos degressi sunt, quam legiones Faliscorum auxilio venerunt. 12 tur tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita et dictator Romanus baud haud procul inde ad confluenti. consedit in utriusque ripis amnis, qua assequi munimento poterat, vallo interposito. postero die in aciem eduxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
