Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: 2 “non me præterit, milites, omnium quæ Asiam colunt gentium Gallos fama belli præstare. 3 inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. procera corpora, promissæ et rutilatæ comæ, vasta scuta, prælongi gladii; 4 ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, 5 et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. sed hæc, quibus insolita atque insueta sunt, Græci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notæ sunt. 6 semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos cædunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quani quam de toto orbe terrarum acti sunt. iam usu hoc cognitum est: 7 si primum impetum, quem fervido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt. 8 non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt. 9 iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallogræci vere, 10 quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terræ proprietas cælique, sub quo aluntur, mutat. 11 Macedones, qui Alexandriam in Ægypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Ægyptios degenerarunt; 12 Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? 13 est generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienæ terræ in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, 14 sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, cædetis. magis vereor, ne parum inde gloriæ, quam ne nimium belli sit. 15 Attalus eos rex sæpe fudit fugavitque. nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu fnanibus manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. 16 eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Pæoniam inde et Thræciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. 17 duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quæ copia omnium rerum saginaret. uberrimo agro, mitissimo cælo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. 18 vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiæ: tantum hæ peregrinæ voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinæ morisque accolarum valet. 19 hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Græcos parem illi antiquæ obtinent, 20 cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantis anticum specimen animorum Gallos vicissetis.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
