Titus Livius, Ab urbe condita
1 Æmilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum revertisset, 2 turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa vi adgredi urbem statuit. 3 Miletum et ceteram oram sociorum prætervecti in Bargylietico sinu escensionem ad lasum Iasum fecerunt. urbem regium tenebat præsidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. 4 missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. 5 erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et vicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos; 6 eadem vi regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut servitutem regiam effugerent. 7 Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessæ regio præsidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur. 8 profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiæ legerent, 9 Loryma — portus adversus Rhodum est — pervenerunt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Æmilii pervenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset. 10 movere ea Æmilium; vocatosque Rhodios cum percontatus esset, utrum num Pataris universa classis in portu stare posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendæ rei Samum naves reduxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
