Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 17

1 consul postquam insessa superiora loca ab Ætolis vidit, M. Porcium Catonem et L. Valerium Flaccum consularis legatos cum binis milibus delectorum peditum ad castella Ætolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit. 2 ipse, priusquam ad hostem copias admoveret, vocatos in contionem milites paucis est adlocutus. “ eplerosque plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque militaveritis. 3 Macedonico bello inexsuperabilior saltus ad amnem Aoum fuit quam hic; 4 quippe portæ sunt hæ, et unus inter duo maria clausis omnibus velut naturalis transitus est; munitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt et validiores impositæ; exercitus hostium ille et numero maior et militum genere aliquanto melior; 5 quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissimæ omnes gentes, hic Syri et Asiatici Græci sunt, vilissima genera hominum et servituti nata; 6 rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam, 7 is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri etiam inter popularis generis uxorem duxit, et novus maritus, 8 velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit. summa virium speique eius in Ætolis fuit, gente vanissima et ingratissima, ut vos prius experti estis, nunc Antiochus experitur. 9 nam nec venerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in iuga montium, pars Heracleæ incluserunt sese. 10 rex ipse confessus nusquam æquo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, 11 ut quondam Lacedæmonios fama est, sed intra penitus retractis castris; quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese incluserit? 12 sed neque Antiochum tuebuntur angustiæ, nec Ætolos vertices illi, quos ceperunt. satis undique provisum atque præcautum est, ne quid adversus vos in pugna præter hostis esset. 13 illud proponere animo vestro debetis, non vos pro Græciæ libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Ætolis et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in præmium vestrum cessura, 14 quæ nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, prædæ futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Romano imperio aperturos. 15 quid deinde aberit, quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano finis terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum veneretur? 16 in hæc tanta præmia dignos parate animos, ut crastino die bene iuvantibus diis acie decernamus.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑