Titus Livius, Ab urbe condita
1 Vocari deinde civitatium legationes iussit, præparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcumque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. 2 admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit, et æqua iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata æque, ac venerant, omnium incerti legati Romam redierunt. 3 rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius alio ferocius, quia, quo quisque asperius adversus Romanos locutus esset, 4 eo spes gratiæ maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tamquam Nabidi victo, sic Antiocho, maximo Asiæ regum, imponentium leges; 5 quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedæmone remissam, 6 Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant, 7 indignum videri; alii parvas et vix dictu dignas belli causas tanto regi eas civitates esse; sed initium semper a parvis iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam terramque ab Lacedæmoniis petierint, 8 gleba terræ et haustu aquæ eguisse. per similem temptationem a Romanis de duabus civitatibus agi; sed alias civitates, simul duas iugum exuisse vidissent, 9 ad liberatorem populum defecturas. si non libertas servitute potior sit, tamen omni præsenti statu spem cuique novandi res suas blandiorem esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
