Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 17

1 interim P. Manlius prætor exercitu vetere Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur. 2 omnium Hispalorum Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tanen tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Ronano. Romano. 3 eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit; 4 milites veteres, periti hostium bellique, baud haud dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum. 5 consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Iliberum Hiberum Hispanis adimit. 6 quam rem adeo ægre passi, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse. 7 quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis “non nostra” inquit “magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est. 8 id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectur effectum erit, ne possitis rebellare. 9 volo id quam mollissima via consequi. vos quoque in ea re consilio me adiuvate. 10 nullum libentius sequar, quam quod vosmet ipsi attuleritis.” tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. 11 cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos, qui nondum parebant, profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes, qui circa incolebant, populos in deditionem accepit. 12 Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑