Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 17

1 Leucade hæc sunt decreta. id caput Acarnaniæ erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant. 2 itaque cum hæc repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heræum, quod vocant, naves adplicuit. 3 inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinar inclinari animos posse. 4 postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit. 5 Acarnania universa inter Ætoliam atque Epiruma Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. 6 Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tur tum pæninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohærens Acarnaniæ; 7 quingentos ferme passus longæ eæ fauces erant, latæ baud haud amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam; 8 ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis. 9 itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. 10 die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quæ patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; 11 diutiusque spe Romanorum obsidionem ear eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. 12 eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. 13 interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; 14 iamque ipse legatus magno grmnine agmine circumvenerat pugnantes. tur tum pars in medio cæsi pars armis abiectis dediderunt sese victori. 15 et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas lignatum pugnatum erat, omnes Acarnaniæ populi in dicionem legati venerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑