Titus Livius, Ab urbe condita
1 senatu dato maximus natu ex iis: “scio, quanti æstimentur nostræ apud vos querellæ, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse, si probe sciatis, et quo modo proditi Locri Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis præsidio restituti in dicionem vestram; 2 quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas iniurias ab legato vestro militibusque fieri. 3 sed ego causam utriusque defectionis nostræ in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia, 4 unius, ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et omnium nobis recte perperamque factorum est testis, agatur; alterius, quod, qualescumque sumus, tamen ea, quæ passi sumus, pati non debuimus. 5 non possumus dissimulare, patres conscripti, nos, cum præsidium Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a præfecto præsidii Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt conlata cum iis, quæ hodie patimur! patimur? 6 cum bona venia, quæso, audiatis, patres conscripti, id, quod invitus dicam. in discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an Carthaginienses principes orbis terraram terrarum videat. 7 si ex iis, quæ Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro præsidio nunc cum maxime patimur, æstimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos præoptet. 8 et tamen videte quem ad modum in vos Locrenses animati sint. cum a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad vestrum imperatorem confugimus; cum a vestro præsidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad vos querellas detulimus. 9 aut vos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut ne ab diis quidem immortalibus, quod precemur, quicquam superest. 10 Q. Pleminius legatus missus est cum præsidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est præsidio. 11 in hoc legato vestro — dant enim animum ad loquendum libere ultimæ miseriæ — nec hominis quicquam est, patres conscripti, præter figuram et speciem neque Romani civis præter habitum vestitumque et sonum Latinæ linguæ: 12 pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam, quo ab Sicilia dividimur, ad perniciem navigantium circumsedisse fabulæ ferunt. ac si scelus libidinemque 13 et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra expleremus; nunc omnes centuriones militesque vestros — 14 adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit — Pleminios fecit; 15 omnes rapiunt, spoliant, verberant, vulnerant, occidunt, constuprant matronas, virgines, ingenuos raptos ex conplexu complexu parentium; 16 cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur; dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque, qui rapiuntur atque asportantur, ploratibus sonant. 17 miretur, qui sciat, quo modo aut nos ad patiendum sufficiamus, aut illos, qui faciunt, nondum tantarum iniuriarum satietas ceperit. neque ego exsequi possum nec vobis operæ est audire, singuli quæ passi sumus; communiter omnia amplectar. 18 nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriæ esse, nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiæ superesse, quod in ullo, qui pati potuerit, prætermissum sit. 19 vix ratio iniri potest, uter casus civitati sit detestabilior, cum hostes bello urbem cepere, an cum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppressit. 20 omnia, quæ captæ urbes patiuntur, passi sumus et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia, quæ crudelissimi atque inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt, Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
