Titus Livius, Ab urbe condita
1 L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptæ Hispaniæ Romam est missus; 2 et cum ceteri lætitia gloriaque ingenti ear eam rem vulgo ferrent, unus, qui gesserat, inexplebilis virtutis veræque laudis, parvum instar eorum, quæ spe ac magnitudine animi concepisset, receptas Hispanias ducebat: 3 iam Africam lmagnamque magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat. 4 itaque præmoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. 5 Masæsuliorum is rex erat: Masæsulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniæ maxime qua sita Nova Carthago est spectant. 6 foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat; 7 quod haud gravius ei sanctiusque quam vulgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Lælium cum donis mittit. 8 quibus barbarus lætus, et quia res tum prosperæ ubique Romanis, Poenis in Italia adversæ, in Hispania nullæ iam erant, amicitiam se Romanorum accipere annuit: firmandæ eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. 9 ita Lælius in id modo fide ab rege accepta, tutum adventum fore, ad Scipionem redit. 10 magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africæ erat, opulentissimus eius terræ rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis. 11 dignam itaque rem Scipio ratus, quæ, quoniam aliter non posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad præsidium Hispaniæ relictis, 12 ipse cum C. Lælio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurumum plurimum remis, interdum et leni adiuvante vento in Africam traiecit. 13 forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, 14 ancoris positis terræ adplicaret naves, cua cum eonspectæ conspectæ duæ quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus, priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud quam tumultum æ ac trepidationemr trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt. 15 pereussa percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes, quam Poeni ancoras molirentur; 16 nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Lælius egressi ad regem pergunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
