Titus Livius, Ab urbe condita
1 æstatis eius principio, qua hæc agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis partim reiissione remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit. 2 erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed præter ear eam causam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quæ Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punieo Punico imperio, traxit eum. 3 eadem causa Indibili Mandonioque fuit, baud haud dubie omnis Hispaniæ principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. 4 Hasdrubal, cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui, ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent, fluerent, dimicare quam primum statuit. 5 Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe, quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam simal simul cum universis malebat. 6 ceterum, etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniæ ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit. 7 et armorum adfatim erat, et captorum Carthagine et quæ post captam ear eam fecerat tanto opificum numero incluso officinis. 8 cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus — iam enim et Lælius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat — ducere ad hostem pergit. 9 per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt. 10 Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate propiorque excusanti transitionem ut necessariam, quam glorianti ear eam velut primam occasionem raptam: 11 scire enim se transfugæ nomen execrabile veteribus sociis, novis suspectun suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium causa, non nomen faciat. 12 mierita merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. 13 itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse; animum iam pridem ibi esse, ubi ius ac fas crederent coli. ad deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque iniurias pati; 14 se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit; quales ex ea die experiundo cognorit, perinde operæ eorum pretium faceret. 15 ita prorsus respondet facturumn facturum Romanus nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset. 16 productæ deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrumantibus lacrimantibus gaudio redduntur. 17 atque eo die in hospitium abducti; postero die foedere accepta fides, dimissdque dimissique ad copias adducendas. isdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
