Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romani patres perfuncti, quod ad Capuam attinebat, cura C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat, sex milia peditum et trecentos equites, quos ipse legisset, et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. 2 eum exercitum Puteolis in naves inpositurn impositum Nero in Hispaniam transportavit. cum Tarraconem navibus venisset expositisque ibi copiis et navibus subductis socios quoque navalis multitudinis augendæi augendæ causa armasset, 3 profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit: ad hostis ire. 4 Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides atros castra habebat; in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. huius saltus fauces Nero insedit. 5 Hasdrubal, cum in arto res esset, caduceatoren caduceatorem misit, qui promitteret, si inde emissus foret, se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. 6 quam rem cum læto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit, ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda; ad quam præsidia deducerentur, suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. 7 quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte, quod gravissimum exercitus erat, Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit. 8 data sedulo opera est, ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset. 9 ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera, quæ in rem non essent, die consumpto in posterum dilatum est. 10 addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi. 11 nec postero die res finem invenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque enittendis emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptæ. et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne is quidem, 12 quæ ultro dicta erant, stabatur, minusue ac minus cum timore simul fide decrescente conveniebat. iam ferme pedestres omnes copiæ evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem, qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriæ esse. 13 ne tum quidem suspect suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit. 14 hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani. 15 tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie; 16 sed hostis detrectabat pugnam. levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen præcursoresque Romanorum fiebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
