Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hannibal spe potiundæ Nolæ adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis, ne quis egrederetur, quæstionem in foro de iis, qui clam in conloquiis hostium fuerant, habuit; 2 supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit, bonaque eorum iussit publica populi Romani esse, 3 et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit. 4 Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, postquam obstinatos inde uidet videt, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam virium erat: 5 itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neclectasque neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, 6 per vias inviaque, qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniæ, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt. 7 Hannibal Acerris direptis atque incensis cum a Casino dictatorem Romanum legionesque * nimis accipi nuntiassent, ne quis tumultus tam propinquis hostium castris Capuæ quoque oreretur, exercitum ad Casilinum ducit. 8 Casilinum eo tempore quingenti Prænestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat. 9 hi non confecto Præneste ad diem dilectu serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversæ pugnæ venissent et, allis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnæ. 10 ibi cum dies aliquot suspecti Campanis timentesque cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuæ defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quæ cis Volturnum est — eo enim dividitur amni — , occupavere; 11 idque præsidii Casilini habebant Romani. additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio, quo Prænestini paucos ante dies, Casilinum conpulsi. 12 et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat; penuria frumenti, nimium etiam ut videretur hominum, efficiebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
