Titus Livius, Ab urbe condita
1 primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. 2 ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum,extemplo datur ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes. et metus ipse relucentis flammæ extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves. 3 quo repente discursu haud baud secus quam quanm silvis montibusque accensis omnia circa virgulta ardere visa; capitumque irrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem præbebat. 4 qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos circimventos se esse rati præsidio excessere; qua minime densæ micabant flammæ, velut tutissimum iter, petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt. 5 et primo, cum procul cernerent veluti flammas spirantium, 6 miraculo attoniti constiterunt; deinde ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse cum maiore tumultu concitant se in fugam. levi quoque armaturæ hostium incurrere; ceterum nox æquato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. 7 interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
