Titus Livius, Ab urbe condita
1 nominatæ iam antea consulibus provinciæ erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. 2 sex in eum annum decretæ legiones et socium quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset. 3 quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites; naves ducentæ viginti quinqueremes, celoces viginti deducti. 4 latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus iussisset. inter consules ita copiæ divisæ: 5 Sempronio datæ legiones duæ — ea quaterna milia erant peditum et treceni equites — et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longæ centum sexaginta, celoces duodecim. 6 cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. 7 Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum haud invalido præsidio in Galliam mittebatur; 8 navium maxime Cornelio numerus deminutus: sexaginta quinqueremes datæ — neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant — et duæ Romanæ legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. 9 duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sescentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
