Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 16

1 insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis. 2 ea gens Gales Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat unoque proelio baud haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. 3 nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi moverant bellum aut moventibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant. 4 itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Valerium Corvum consulem quartum facerent; 5 collega additus Corvo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus, ut extra sortem Corvi ea provincia esset. exercitu victore a superioribus consulibus accepto, 6 ad Gales Cales , unde bellum ortum erat, profectus cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria providos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus. 7 et militum quidem is erat ardor, ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent; 8 Corvus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum voluit. itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas prævertit. 9 namque M. Fabius, captivs captiuus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, 10 manibus se demisisset, perpulit imperatorein, ut vino epulisque sopitos hostes adgrederetur. nec maiore certamine capti cum urbe Ausones sunt, quam acie fusi erant. præda capta ingens est præsidioque inposito Calibus reductæ Romam legiones. Consul consul ex senatus consulto triumphavit et, 11 ne Atilius expers gloriæ esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum. 12 dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Æmilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati sunt T. Veturius Sp. Postumius. ei, 13 etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio prævenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt; 14 factoque senatus consulto, ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, triumviros coloniæ deducendæ agroque dividundo creaverunt K. Duillium, T. Quinctium, M. Fabium.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑