Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 7, cap. 16

1 haud æque læta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario fænore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto ear eam cupidius scivit. 2 ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat, et eos, qui Falerios perfugerant, cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant. 3 ea provincia Cn. Manlio obvenit. Marcius exercitum in agrum Privernatem, integrum pace longinqua, induxit militemnque pracda præda inplevit. ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatum militi favit. 4 Priverlates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus “castra nunc” inquit “vobis hostium urbemque prædæ do, si mihi pollicemini vos fortiter in acie operam navaturos nec prædæ magis quam pugnæ paratos esse.” 5 signum poscunt ingenti clamore celsique et spe baud haud dubia feroces in proelium vadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat: “aspice, imperator” inquit, “quem ad modum exercitus tuus tibi promissa præstet” piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit. 6 sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admoverent, in deditionem urbemn urbem acceperunt. triumphus de Privernatibus actus. Ab ab altero consule nihil memorabile gestum, 7 nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicesima eorum, qui manu mitterentur, tulit. patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi ærario additum esset, auctores fuerunt; 8 ceterum tribuni plebis non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt; nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse. 9 eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Lænate sua lege decem milibus æris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancipandoque filium fraudem legi fecisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑