Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 16

1 priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus, L. Furius Medullinus quartum, L. Sergius Fidenas, A. Postumius Regillensis, P. Cornelius Maluginensis, A. Manlius magistratum inierunt. 2 eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi præsidium obsidebatur, Æquorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veienti quoque et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, 3 inter hæc locum iniuriæ rati esse prædatum in agrum Romanum cohortes expedites mittunt: aut enim passuros inultam ear eam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos. 4 Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est. 5 A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu — etenim ab tribunis plebis inpediebantur — , sed prope omnium voluntariorum, quos adhortando incitaverant, coacta manu per agrum Cæretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque præda Tarquinienses oppressere. 6 multos mortales obtruncant, omnes exuunt inpedimentis et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur. 7 biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita — erant autem ea pleraque hostium ipsorum — sub hasta veniere, quodque inde redactum, militibus est divisum. Cetera cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. iamque 8 Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem responso captivi vatis: “Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis extingues; 9 tur tum tu insiste audax hostium muris memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his, quæ nunc panduntur, fatis victoriam datam. 10 bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata, ut adsolet, facito.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑