Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 16

1 litteræ deinde recitatæ Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: 2 ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romæ legatis eorum curaretur. vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; 3 equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidicis, nec sibi in his locis ullam copiam esse. 4 senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius prætor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam præbendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. 5 is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitæ diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. 6 postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis quæ non probabat, coepit; postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit. 7 ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia præberi, agri Tarentini qui publicus populi Romani esset ducenta iugera dari, et ædes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio prætori mandatum. 8 censores censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat; tribu quoque is motus et ærarius factus. 9 ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quæstoribus esset, 10 Ti . Sempronius ex ea pecunia, quæ ipsi attributa erat, ædes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et 11 tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, quæ postea Sempronia appellata est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑