Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 43, cap. 16

1 in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit; 2 multis equos ademerunt. in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiæ adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conductionis esset. 3 sæpe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriæ inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatæ contentione iratum censoribus, patronum causæ nancti sunt. 4 clientem libertinum parietem in sacra via adversus ædes publicas demoliri iusserant, quod publico inædificatus esset. 5 appellati a privato tribuni. cum præter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt. 6 hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, 7 quæ publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset; ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. 8 diem ad eius legis rogationem concilio tribunus plebis dixit. qui post quam venit, ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; cum Claudio obstreperetur, audientiam facere præconem iussit. 9 eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit. 10 postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecravit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset; 11 C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset, et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio prætore urbano petiit. 12 non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum kal. 13 Octobres comitiis perduellionis dicta dies. censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset. 14 prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multæque aliæ primæ classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. 15 maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti. Gracchus , quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. adeo tamen ad extremum spei venit reus, 16 ut octo centuriæ ad damnationem defuerint. absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum morari.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑