Titus Livius, Ab urbe condita
1 latrones, cum brevi circumitu maceriæ decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. 2 ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt; 3 tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in præcordiis senserunt: victurum exigua ac prope nulla spes erat. 4 quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt, 5 adgressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. 6 conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Æginam traiciunt. 7 ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. 8 Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et præfecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. 9 quæ postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendæ immaturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
