Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 41, cap. 16

1 Latinæ feriæ fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit. 2 id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factæ Latinæ essent, instaurari Latinas placuit, Lanuvinos, quorum opera instaurandæ essent, hostias præbere. 3 accesserat ad religionem, quod Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit. 4 sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est. 5 pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, collegæ subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit. 6 plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem in cælo visam, Gabiis ædem Apollinis et privata ædificia conplura, Graviscis murum portamque de cælo tacta. ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt. 7 dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant, admovit. 8 intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros cæsa; 9 litteræque Romam extemplo scriptæ, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpis esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑