Titus Livius, Ab urbe condita
1 dicenti hæc lacrimæ simul spiritur spiritum et vocem intercluserunt. 2 Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nee nec unius horæ disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, 3 ut omnibus appareret noctis proximæ crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. hæc maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat. Consules consules ambo in Ligures, 4 quæ tum una consularis provincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. 5 Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciæ Galliæ, ubi castra Marcellus habebat, venerunt, uti reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit. 6 senatus rescribere M. Ogulnium prætorem Marcello iussit verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere; turn tum quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum æquum censere. prætores eodem tempore, 7 P. Manlius in ulterioreni ulteriorem Hispaniam, quam et priore prætura provinciam obtinuerat, Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit, exercitumque ab A. Terentio accepit: nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. 8 Fulvium Flaccum oppidum Hispanum Vrbicuam Urbicnam nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et vulnerati et interfecti sunt. vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis variis abscesserunt. 9 urbs amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et direpta est: prædam militibus prætor concessit. 10 Fulvius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt. 11 hæc ea æstate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea provincia decesserat, ovans urbem iniit. translatum argenti pondo novem milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronæ aureæ pondo pondo sexaginta septem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
