Titus Livius, Ab urbe condita
1 domum deinde, ut monumento area esset oppressæ nefariæ spei, dirui extemplo iussit. id Æquimelium appellatum est. 2 L. Minucius bove aurato et statua extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita, quia frumentum Mælianum assibus in modios æstimatum plebi divisit. 3 hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Mæliana cæde sedasse invenio; 4 ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante asnis annis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q. Cæcilius, Q. Iunius, Sex. 5 Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Mælii non destiterant. 6 pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, baud haud dubii, quin sex locis — tot enim iam creari licebat — et plebei aliqui profitendo se ultores fore Mælinæ Mælianæ cædis crearentur. Plebs, 7 quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturæ invidia tumultus quærebatur. 8 prælatus suffragiis Quinctio Mam. Æmilius, vir summæ dignitatis; L. Iulium tertium creant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
