Titus Livius, Ab urbe condita
1 minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent — ipsorum id magna ex parte dedecus erat — , a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: 2 numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. 3 necdum omnia, in quæ coniurarunt, edita facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum. iam maius est, quam ut capere id privata fortuna possit: 4 ad summam rem publicam spectat. nisi præcavetis, Quirites, iam huic diurnæ, legitime ab consule vocatæ, par nocturna contio esse poterit. nunc illi vos singuli universos contionantes timent: iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie: tum singulis vobis universi timendi erunt. 5 optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in ilium illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse. 6 ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio. ubi deorum numen prætenditur sceleribus, 7 subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid immixtum violemus. hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. 8 quotiens hoc patrum avorumque ætate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi præterquam more Romano abolerent. 9 iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris nihil æque dissolvendæ religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. 10 hæc vobis prædicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. 11 omnia diis propitiis volentibusque ea faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. 12 senatus quæstionem extra ordinem de ea re mihi collegæque meo mandavit. nos, quæ ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus. 13 vos quoque æquum est, quæ vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre præstare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
