Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 16

1 haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, 2 qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia, 3 satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Ætolos ex quattuor milibus — tot enim convenerant — partim ad Heracleam præsidio obtinendam, quæ ante ipsas fauces posita est, 4 partim Hypatam mittit, et Heracleam baud haud dubius consulem oppugnaturuni, oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari. 5 consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Ætolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra. Ætolorum utræque manus Heracleam sese incluserunt. 6 Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et præsidiis obsæpta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus; 7 nam et Lacedæmonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis; 8 itaque nuntium Heracleat Heracleam ad Ætolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello præstarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent. 9 hoc nuntio audito dissensio inter Ætolos orta est. pars imperio parendum regis atque eundum censebant, 10 pars subsistendum Heracleæ ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut dissipates dissipatos in fugam Romanos persequerentur. 11 utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleæ substiterunt; duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta — hæc nomina cacuminibus sunt — occupavere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑