Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt rex a Minnione excusatus, et absente eo agi res coepta est. 2 ibi præparata oratione Minnio “specioso titulo” inquit “uti vos, Romani, Græcarum civitatium liberandarum video, sed facta vestra orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. 3 qui enim magis Zmyrnæi Lampsaceniquc Lampsacenique Græci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, 4 a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliæ Græcas arbes urbes prætorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. 5 eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque, quæ Ioniæ aut Æolidis sunt, causam ab Antiocho accipite. 6 bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit; itaque ad hæc ei responderi velim, si ex æquo disceptatur et non belli causa quæritur.” 7 ad ea Sulpicius “fecit verecunde” inquit “Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant, quæ dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. 8 quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasti, causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam intermisso, 9 quæ ex foedere debent, exigimus. potesne tandem dicere, ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint, 10 sic Asiæ civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomæi fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? 11 nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot sæcula adserendi eos in servitutem faciet, quid abest, quin actum nihil nobis sit, 12 quod a Philippo liberavimus Græciam, et repetant posteri eius Corinthum Chalcidem Demetriadem et Thessalorum totam gentem? 13 sed quid ego causam civitatium ago, quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere æquius est?”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
