Titus Livius, Ab urbe condita
1 tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit. 2 alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. 3 nihil deinde a victoria cessatum. culn cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad prædandum in arros agros duxit. 4 effusius, ut sparsis hostibus fuga, prædati sunt. quæ res non minus quarn quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque 5 eorum in deditionem compulit. multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se. quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curator curatos domos dimisit. 6 confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant, 7 et, cum Tarraconem venit, iam omnig omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur. 8 fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos “profectum etiam” falso perlatum est. 9 ad hunc vanua vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt. eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. 10 haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt, iterum subacti; sed non eadem venia victis fruit. fuit. sub corona veniere omnes, ne sæpius pacem sollicitarent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
