Titus Livius, Ab urbe condita
1 priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quæ sola Græciæ gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. 2 duæ autem maxime causæ eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Ætolorum. 3 concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti convenere Acarnanum populi, nec iis, qui convenerant, idem placuit; sed duo principes et magistratus pervicerunt, ut privatum decretum Romanæ societatis fieret. 4 id omnes, qui afuerant, ægre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanæ societatis valuerunt, 5 sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiæ fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidæ prætori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. 6 rem temerariam, sed eventu prosperam damnati fecerunt. suadentibus nam que amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, 7 statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati, quod casus tulisset. 8 cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinæ dignitatis ac misericordia præsentis fortunæ ortum est. 9 potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia, quantam innocentia dabat, disseruerunt; 10 postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos, ut omnia, 11 quæ in eos decreta erant, frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
