Titus Livius, Ab urbe condita
1 Scipio C. Lælio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissæ legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quæ munimenta inchoaverat permunit. 2 Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis prospera in præsens oppugnatione classis perfusi, post famam rcapti capti Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant, perculsi, 3 iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; 4 id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. qui ubi in castra Romana et in prætorium pervenerunt, more adulantium — accepto, credo, ritu ex ea regione, ex qua oriundi erant — procubuerunt. 5 conveniens oratio tam humili adulationi fruit, non culpam purgantium, sed transferentium initium culpæ in Hannibalem potentiæque eius fautores. 6 veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversæ, incolumi futuræ iterum hostium beneficio; 7 imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; 8 paratis oboedienter servire imperaret, quæ vellet. Scipio et venisse ea spe in Africam se ait et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum esse; 9 tamen, cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. 10 leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et fugitives fugitiuos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus, quæ inter Italiam atque Africam sint, decedant; 11 naves longas præter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium. 12 pecuniæ summam quantam imperaverit, parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio. 13 “his condicionibus” inquit “placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, 14 Romam ad senatum mittite legatos.” ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent, 15 quippe qui moram temporis quærerent, dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios ad Scipionem, ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt, ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et fugitives fugitiuos , quo impetrabilior pax esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
