Titus Livius, Ab urbe condita
1 dilucere res magis patribus atque consulibus. præter ea tamen quæ denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere, et, 2 cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinæ Etruscæque legiones ex composite adessent, tum æterni hostes, Volsci et Æqui, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam venirent. 3 multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum; 4 vixque concordia sisti videbatur posse. tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem quietern malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum videbatur. 5 at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint silentio abituros. 6 concilium inde legi perferendæ habere avocato populo ab armis. senatum interim consules habent alio se maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
