Titus Livius, Ab urbe condita
1 altera item res, prope æque longo neglecta silentio, relata a M. Valerio Lævino est, qui privatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem æquum esse dixit; 2 nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam præcipuam curam esse; nam præterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni, quo conlatæ pecuniæ essent, pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi ærario nee nec plebe ad tributum sufficiente. 3 grata ea patribus admonitio fuit, iussisque referre consulibus decreverunt, ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam præsentem ii, qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent. 4 omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium clades, quæ ignoratæ ad eam diem fuerant, legatorum adventu vulgatæ sunt. 5 nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritavit. 6 decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleæ, ut Græcis mos est, porgentes, ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt. 7 quærentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus, quæ pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare, uti sibi patres adeundi deplorandique ærumnas suas potestatem facerent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
