Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 16

1 quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuæ quidam tradunt. 2 hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed cum inter ceteros ad palum deligatus quiritaret, quia parum inter strepitus exaudiri possent quæ vociferabatur, silentium fieri Flaccum iussisse; 3 tum Tauream illa, quæ ante memorata sunt, dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi; sub hæc dicta iussu proconsulis præconem ita pronuntiasse: “lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age.” 4 lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt; sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatur reiceret, interpretatum esse, quid magis e re publica duceret, æstimationem sibi permissam. 5 Capuam a Calibus reditum est Atellaque et Calatia in deditionem acceptæ. ibi quoque in eos, qui capita rerum erant, animadversum. 6 ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi; alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati variis casibus interierunt; multitudo alia civium Campanorum venum data. 7 de urbe agroque reliqua consultatio fuit quibusdam delendam censentibus urbem prævalidam, propinquam, inimicam. ceterum præsens utilitas vicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terræ satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes. 8 urbi frequentandæ multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta; ager omnis et tecta publica populi Romani facta. 9 ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nee nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: 10 sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore; præfectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros. 11 ita ad Capuam res compositæ consilio ab omni parte laudabili. severe et celeriter in maxime noxios animadversum; multitudo civium dissipata in nullam spem reditus; 12 non sævitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quæsita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimæ opulentissimæque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; 13 confessio expressa hosti, quanta vis Ji in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxili ad receptos in fder# fidem tuendos esset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑