Titus Livius, Ab urbe condita
1 Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est: 2 ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. 3 ob id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse. 4 cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium præmonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. 5 Flavusi Lucanus fuit caput partis eius Lucanorum — cum pars ad Hannibalem defecisset — , quæ cum Romanis stabat, et iam altero anno in magistratu erat, ab iisdem illis creatus prætor. 6 is mutata repente voluntate locum gratiæ apud Poenum quærens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. 7 ad Magonem, qi qui in Bruttiis præerat, clam in colloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum natum tegendis insidiis, quo cum paucis Gracchum adducturum ait: 8 Mago ibi pedites equitesque armatos — et capere eas latebras ingentem numerum — occuleret. 9 loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendæ rei est. 10 Flavus ad Romanum imperatorem venit. rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse. omnium populorum prætoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiæ motu descissent, 11 persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quæ prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset. 12 veteri delicto haud inplacabilis fore Romanos: nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniæ dandæ fuisse. 13 quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum! ignotum? hæc ab sese dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem hæc audire malle eos præsentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre. 14 locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. 15 Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias præcipitatur. 16 hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit. 17 tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque, ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute. 18 reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus sæpta circumventis præter mortem? 19 id referre, utrum præbentes corpora pecorum modo inulti trucidentur, an toti a patiendo expectandoque eventu in impetun impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostiurn hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. 20 Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui ear eam victimam præ se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solacium suæ morti inventurum. 21 inter hæc dicta paludamento circa lævum brachium intorto — nam ne scuta quidem secum extulerant — in hostis impetum fecit. maior quam pro numero hominum editur pugna: 22 iaculis maxime aperta corpora Romanorum, et cum undique ex altioribus locis in cavam vallem coniectus esset, transfiguntur. 23 Gracchum iam nudatum præsidio vivum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus confertos invasit, ut parci ei sine multorum pernicie non posset. 24 exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit. 25 si hæc vera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos, qui Veteres vocantur, periit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
