Titus Livius, Ab urbe condita
1 hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus, ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit. cum Hannibal ad portas esset — 2 Nolam enim rursus a Nuceria movit castra — plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, 3 Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens, sed ne prodendæ urbis occasionem nimis multis in eam inminentibus daret. 4 instrui deinde utrimque acies coeptæ, Romanorum pro moenibus Nolæ, Poenorum ante castra sua. proelia hinc parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere procursantis nec dare signum universæ pugnæ volebant. 5 in hac cotidiana iam duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello 6 nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse, ut, cum Romana acies egressa portis staret, inpedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. 7 hæc ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnæ experiri statuit. 8 ad tris portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit; inpedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos milites vallum ferre. media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit. 9 Nolani muros portasque adire vetiti, subsidiaque destinata inpedimentis præsidio data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. ita instructi intra portas stabant Hannibali sub signis, 10 id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse, quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset; 11 ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere adparatum omnem oppugnandæ urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. 12 dum in sua quisque ministeria discursu trepidant ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu, in hostem erumpere iubet. 13 satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. 14 addidere clamored clamorem lixæ calonesque et alia turba custodiæ inpedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerint. 15 vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium cæsos non plus quingentis Romanorum amissis; 16 sed sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta est: non vinci enim ab Hannibale tunc difficilius fuit quam postea vincere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
