Titus Livius, Ab urbe condita
1 comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio. 2 itaque insequenti quoque anno, L. Volumnio Ap. Claudio consulibus, P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus. 3 Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam sæpe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etrurine Etruriæ concilium. 4 quo coacto, per quot annos pro libertate dimicent cum Reomanis, exponunt: 5 omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam baud haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset. 6 unam sibi spem reliquam in Etruscis restare; scire gentem Italiac Italiæ opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tur tum adversus Romanum populun, quem captur captum a se auroque redemptum, baud haud vana iactantes, memorent; 7 nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui Porsinnæ quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberirm Tiberim pulsos dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiæ regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum, 8 instructum armis stipendio venisse; confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
