Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 16

1 his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Capræ paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. 2 Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem rapturn raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta mæstum aliquamdiu silentium obtinuit. 3 deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. fuisse credo tur tum quoque aliquos, 4 qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit enim hæc quoque, sed perobscura fama; illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. 5 et consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in contionem prodit. 6 “Romulus” inquit, “Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce cælo repente delapus delapsus se mihi obvium dedit. cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset, 7 “abi, nuntia” inquit “Romanis cælestes ita velle; ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.” 8 “hæc” inquit “locutus sublimis abiit.” mirum, quantum illi viro nuntianti hæc fidei fuerit quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta Lfide fide inmortalitatis lenitum sit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑