Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 15

1 C. Sulpicio Longo P. Ælio Pæto consulibus, cum omnia non opes magis Romanæ quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum. 2 Aurunci a T. Manlio consule in deditionem accepti nihil deinde moverant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit. 3 sed priusquam consules ab urbe — iusserat enim senatus defendi Auruncos — 4 exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quæ nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam. 5 ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit. religio inde iniecta de dictatore, 6 et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt. 7 eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, 8 insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam extra viam stratam defossa Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen factum. 9 eodem anno Q. Publilius Philo prætor primus de plebe adversante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se habiturum, est factus senatu, cum in summis imperiis id non obtinuisset, minus in prætura tendente.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑