Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 15

1 in quattuor urbanas tribus discripti erant libertini præter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, — 2 eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt — et eos, qui prædium prædiave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, censendi ius factum est. 3 hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse. 4 neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id esse civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. 5 hæc inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui servitutem servissent, conicerent. 6 Esquilinæ sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiavit libertinos omnis censeri placere. 7 magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiæ actæ et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui non inpedisset. 8 plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos vendere iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et ærarii facti; neque ullius, quem alter notarat, ab altero levata ignominia. 9 petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, quæ locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum, intercessit. 10 eodem anno C. Cicereius ædem Monetæ in monte Albano dedicavit quinquennio post, quam vovit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑