Titus Livius, Ab urbe condita
1 Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem senatus consultum indicatum mitti; 2 qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse. 3 alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse, Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, 4 et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. 5 Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere, Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros. 6 itane tandem? ni pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit? 7 quid Rhodii visuri sint, ipsos scire; populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat. 8 munus tamen legatis in singulos binum milium æris missum est, quod ii non acceperunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
