Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 15

1 legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret non dilaturos, 2 et ipse, præterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse. 3 Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinorum ad cædem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. 4 satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. prægressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quærebant. 5 ascendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia ædificiis loca, maceria erat ab læva juxta semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent, dextra pars labe terræ in aliquantum altitudinis derupta erat. 6 post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in prætereuntem coicerent. 7 primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiæ agmen. 8 ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon Ætoliæ princeps, cum quo institutus regi sermo erat. 9 tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; 10 sopitusque ex semita proclivi ruit in declive, multis super prolapsum iam satis congestis. et ceteri quidem etiam amicorum et satellitum, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantaleon constanter inpavidus mansit ad protegendum regem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑