Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum de iis rebus in senatu agitur, Cn. Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis sescenaris, quem immolavisset, iocur diffluxisse. 2 id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse et vidisse ceteram integram partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum. 3 territis eo prodigio patribus et alter. consul curam adiecit, qui se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negavit. 4 senatus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari iussit. ceteris diis perlitatum ferunt; Saluti Petilium perlitasse negant. inde consules prætoresque provincias sortiti. 5 Pisæ Cn. Cornelio, Ligures Q. Petilio obvenerunt. prætores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio Maluginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Siciliam habuit. 6 duo deprecati sunt, ne in provincias irent, M. Popilius in Sardiniam: Gracchum eam provinciam pacare; ei T. Æbutium prætorem adiutorem ab senatu datum esse. 7 interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire; 8 inter traditionem imperii novitatemque successoris, quæ noscendis prius quam agendis rebus inbuenda sit, sæpe bene gerendæ rei occasiones intercidere. 9 probata Popilii excusatio est. P. Licinius Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat, ne in provinciam iret; 10 ei citerior Hispania obvenerat. ceterum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni sacrificio se prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius postulavit, ne in Hispaniam ulteriorem iret. prætores ambo in eadem verba iurarunt. 11 M. Titinius et T. Fonteius proconsules manere cum eodem imperii iure in Hispania iussi; et ut in supplementum his tria milia civium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
