Titus Livius, Ab urbe condita
1 tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Mælium iure cæsum pronuntiavit etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset. 2 se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum habitururn fuisse Mælium similem causæ fortunam; vim parantem ne iudicio se committeret, vi coercitum esse. 3 nec nee cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriæ, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, 4 ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemviros bonis, exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Mælius spem regni conceperit. 5 et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit: 6 Sp . Mælium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse, 7 ut quem quern senatorem concoquere civitas vix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, 8 nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quæ tantum amentiæ conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere itaque quæstores vendere ea bona atque in publicum redigere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
