Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 15

1 nulli ea placere sententia. Eumenes rex quæsivit, quid tandem? ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus præbendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri? 2 sive enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum? 3 quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia præbente quieta æstiva acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futures, futuros, ipsos magis adligatos impeditosque, 4 ne quid eorum, quæ agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant. 5 Eudamus præfectus Rhodiæ classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, 6 quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius omissa in præsentia Epheso mittendam navium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. 7 in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, 8 curam posse, et eam classem, quæ in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidæ coniungatur. 9 hæc maxime movit sententia; placuit tamen Regillum classe tota evehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑