Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 15

1 cum hæc agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam tur tum cernens nihil se ex Græcia præter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse. 2 tunc Ætolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quæ tur tum evenirent, admirari. ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret, 3 nuntios in Ætoliam misit, ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit. 4 quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent; 5 nec auctoritate nec gratia nec imperio adversus detractantes militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, non præstabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit. 6 id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Græciam dirimit. 7 ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et Perrhæbia et Magnesia et Thessalia est et Phthiotæ Achæi et sinus Maliacus; 8 intra fauces ad meridiem vergunt Ætoliæ pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in altum velut promunturio Attica terra et sita ab tergo Peloponnesus. 9 hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Ætoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant. 10 extremos ad orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus. 11 hæc una militaris via est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint. 12 ideo Pylæ et ab aliis, quia calidæ aquæ in ipsis faucibus sunt, Thermopylæ locus appellatur, nobilis Lacedæmoniorum adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑