Titus Livius, Ab urbe condita
1 Villius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum adventu occurrit. 2 Apameæ congressis disceptatio eadem ferme fuit, quæ Romæ inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis. quem missum paulo ante dixeram in Syriar, Syriam, diremit conloquia. 3 magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. 4 quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suæ patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse. 5 ear eam quoque causam clandestine clandestino facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. 6 magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit; legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obversaretur, 7 Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod inchoaverat bello rediit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, 8 secreta consilia agitavit. Minnio, ignarus omnium externorum viresque æstimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil æqui postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat. 9 fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto ear eam minus prosperam seu mærore recenti confuso, professus Minnio se quæ pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
